Deus, creator omnium

Aus Monarchieliga
Wechseln zu: Navigation, Suche


Text der Hymne

Deus creator omnium
Polique rector, vestiens
Diem decoro lumine
Noctemque soporis gratia,


Artus solutos et quies
Reddat laboris usui
Mentesque fessas allevet
Luxusque solvat anxios;


Grates peracto iam die
Et noctis exortu preces,
Voti reos ut adiuves,
Hymnum canentes solvimus.


Te cordis ima concinant,
Te vox sonora concrepet,
Te diligat castus amor,
Te mens adoret sobria.


Ut cum profunda clauserit
Diem caligo noctium,
Fides tenebras nesciat,
Et nox finde reluceat.


Dormire mentem ne sinas,
dormire culpa noverit,
Castos fides refrigerans
Somni vaporem temperet.


Exuto sensu lubrico
Te cordis alta somnient,
Nec hostis invidi dolo
Pavor quietos suscitet.


Christum rogemus et patrem,
Christi patrisque spiritum,
Unum potens per omnia.


Verweise