Iam lucis ordo sidere

Aus Monarchieliga
Wechseln zu: Navigation, Suche


Iam lucis orto sidere,
Deum precemur supplices,
ut in diurnis actibus
nos servet a nocentibus.
Linguam refraenans temperet
ne litis horror insonet:
visum fovendo contegat,
ne vanitates hauriat.
Sint pura cordis intima,
absistat et vecordia;
carnis terat superbiam
potis cibusque parcitas.
Ut cum dies abscesserit,
noctemque sors reduxerit,
mundi per abstinentiam,
ipsi canamus gloriam.
Deo Patri sit gloria,
ejusque soli Filio,
cum Spiritu Paraclito,
nunc et per omne saeculum.
Amen.


Verweise