Psalm 119

Aus Monarchieliga
Wechseln zu: Navigation, Suche
  • Incipit Latein: Beati inmaculati in via
  • Incipit Luther: Wohl denen, die ohne Tadel leben



Infos

Der Psalm 119 ist der längste Psalm im Alten Testament und mit seinen 176 Versen gleichzeitig das längste Kapitel der Bibel, sogar das einzige Kapitel der Bibel mit dreistelliger Versanzahl.

Aufbau

Psalm 118 hat einen besonderen Aufbau, der ihn schon von der Struktur her von anderen abhebt: Der Psalm ist in 22 Abschnitte aufgeteilt, entsprechend den 22 Buchstaben im hebräischen Alphabet. Die Abschnitte sind nach dem hebräischen Alphabet nummeriert; in jedem Abschnitt beginnt jeder der acht Verse im hebräischen Originaltext mit dem gleichen Buchstaben (sogenannter Abecedarius).

Da eine Übersetzung ins Deutsche unter Beibehaltung dieser Eigenart nicht sinnvoll möglich wäre, ist das hebräische Alphabet in deutschen Texten typischerweise als Abschnittsüberschriften wiedergegeben: Alef, Bet, Gimel, usw.

Inhalt

Der Psalm ist geprägt vom Vertrauen auf Gottes Wort. Viele Verse handeln davon, wie das Göttliche Wort lebendig macht und erquickt; in jedem Vers (bis auf Vers 122) kommt entsprechend auch ein Synonym für dieses Göttliche Wort vor: „Weisung des Herrn“, „seine Vorschriften“, „deine Gesetze“.

Der hebräische Originaltext verwendet zehn verschiedene Wörter für das „Gesetz“, wobei im ursprünglichen Text vielleicht nur acht entsprechende Wörter verwendet wurden, aber in jedem der Verse.


Lateinischer Text

  1. Alleluia.
    Aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
  2. beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum
  3. non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
  4. tu mandasti mandata tua custodire nimis
  5. utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas
  6. tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
  7. confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae
  8. iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque.
  9. Beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos
  10. in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
  11. in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
  12. benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
  13. in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
  14. in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
  15. in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
  16. in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos.
  17. Gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos
  18. revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
  19. incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
  20. concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore
  21. increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
  22. aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
  23. etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
  24. nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae.
  25. Deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
  26. vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas
  27. viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis
  28. dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis
  29. viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
  30. viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
  31. adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
  32. viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum.
  33. He legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper
  34. da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo
  35. deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
  36. inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
  37. averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
  38. statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
  39. amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda
  40. ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me.
  41. Vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum
  42. et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
  43. et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi
  44. et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi
  45. et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
  46. et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
  47. et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
  48. et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis.
  49. Zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
  50. haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me
  51. superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi
  52. memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
  53. defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam
  54. cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae
  55. memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
  56. haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi.
  57. Heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
  58. deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum
  59. cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
  60. paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
  61. funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
  62. media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
  63. particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua
  64. misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me.
  65. Teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
  66. bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
  67. priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
  68. bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
  69. multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua
  70. coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
  71. bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas
  72. bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti.
  73. Ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua
  74. qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi
  75. cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me
  76. fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
  77. veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est
  78. confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
  79. convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
  80. fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar.
  81. Caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
  82. defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
  83. quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus
  84. quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium
  85. narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
  86. omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me
  87. paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua
  88. secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui.
  89. Lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
  90. in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
  91. ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
  92. nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea
  93. in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me
  94. tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi
  95. me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
  96. omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis.
  97. Mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
  98. super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est
  99. super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
  100. super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
  101. ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
  102. a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
  103. quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
  104. a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis.
  105. Nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
  106. iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
  107. humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
  108. voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me
  109. anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus
  110. posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
  111. hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt
  112. inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem.
  113. Samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
  114. adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi
  115. declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
  116. suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea
  117. adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper
  118. sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum
  119. praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua
  120. confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui.
  121. Ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me
  122. suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
  123. oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
  124. fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me
  125. servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
  126. tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
  127. ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
  128. propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui.
  129. Fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
  130. declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis
  131. os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
  132. aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum
  133. gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia
  134. redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
  135. faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas
  136. exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam.
  137. Sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
  138. mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
  139. tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei
  140. ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
  141. adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus
  142. iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
  143. tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea
  144. aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam
  145. cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram
  146. clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
  147. praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
  148. praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua
  149. vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
  150. adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt
  151. prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
  152. initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea.
  153. Res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
  154. iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
  155. longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt
  156. misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me
  157. multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi
  158. vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
  159. vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
  160. principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
  161. Sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum
  162. laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
  163. iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
  164. septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
  165. pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
  166. expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
  167. custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
  168. servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo.
  169. Thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
  170. intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me
  171. eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas
  172. pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas
  173. fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
  174. concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
  175. vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
  176. erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus}}

Verweise