Psalm 68
- Incipit Latein: Exsurgat Deus et dissipentur inimici eius
- Incipit Luther: Es stehe Gott auf, daß seine Feinde zerstreut werden
Psalm 68
- In finem pro his qui commutabuntur David.
- Salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
- infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
- laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
- multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam
- Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
- non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
- quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
- extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
- quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
- et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
- et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
- adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
- ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
- eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
- non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
- exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
- et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
- intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
- tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
- in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
- et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
- fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
- obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
- effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
- fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
- quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
- adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
- deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
- ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
- laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
- et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
- videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
- quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
- laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
- quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
- et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
Verweise
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 32 | 33 | 34 | 35 | 36 | 37 | 38 | 39 | 40 | 41 | 42 | 43 | 44 | 45 | 46 | 47 | 48 | 49 | 50 | 51 | 52 | 53 | 54 | 55 | 56 | 57 | 58 | 59 | 60 | 61 | 62 | 63 | 64 | 65 | 66 | 67 | 68 | 69 | 70 | 71 | 72 | 73 | 74 | 75 | 76 | 77 | 78 | 79 | 80 | 81 | 82 | 83 | 84 | 85 | 86 | 87 | 88 | 89 | 90 | 91 | 92 | 93 | 94 | 95 | 96 | 97 | 98 | 99 | 100 | 101 | 102 | 103 | 104 | 105 | 106 | 107 | 108 | 109 | 110 | 111 | 112 | 113 | 114 | 115 | 116 | 117 | 118 | 119 | 120 | 121 | 122 | 123 | 124 | 125 | 126 | 127 | 128 | 129 | 130 | 131 | 132 | 133 | 134 | 135 | 136 | 137 | 138 | 139 | 140 | 141 | 142 | 143 | 144 | 145 | 146 | 147 | 148 | 149 | 150